monumenta.ch > Plinius > sectio 223

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 223
{LXXXI} et palmae arbor valida; in diversum enim curvatur, [et populus] cetera omnia in inferiora pandantur, palma ex contrario fornicatim. pinus et cupressus adversus cariem tiniasque firmissimae. facile pandatur iuglans, fiunt enim et ex ea trabes. frangi se praenuntiat crepitu, quod et in Antandro accidit, cum e balineis territi sono profugerunt.